1Congregatus est igitur omnis Isral ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua. 2Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Isral : tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Isral, et tu eris princeps super eum. 3Venerunt ergo omnes majores natu Isral ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fdus coram Domino : unxeruntque eum regem super Isral, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel. 4Abiit quoque David et omnis Isral in Jerusalem : hc est Jebus, ubi erant Jebusi habitatores terr. 5Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, qu est civitas David, 6dixitque : Omnis qui percusserit Jebusum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarvi, et factus est princeps. 7Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David. 8dificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum ; Joab autem reliqua urbis exstruxit. 9Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo. 10Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Isral, juxta verbum Domini quod locutus est ad Isral. 11Et iste numerus robustorum David : Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta : iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice. 12Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes. 13Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prlium : et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. 14Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum : cumque percussissent Philisthos, dedit Dominus salutem magnam populo suo. 15Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim. 16Porro David erat in prsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem. 17Desideravit igitur David, et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, qu est in porta ! 18Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem qu erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino, 19dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam : quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere : hc fecerunt tres robustissimi. 20Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus, 21et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum : verumtamen usque ad tres primos non pervenerat. 22Banaias filius Jojad viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel : ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. 23Et ipse percussit virum gyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium : descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. 24Hc fecit Banaias filius Jojad, qui erat inter tres robustos nominatissimus, 25inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat : posuit autem eum David ad auriculam suam. 26Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem, 27Sammoth Arorites, Helles Pharonites, 28Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites, 29Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites, 30Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites, 31Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites, 32Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites. 33Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites, 34Ahiam filius Sachar Ararites, 35Eliphal filius Ur, 36Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites, 37Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai, 38Jol frater Nathan, Mibahar filius Agarai, 39Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarvi, 40Ira Jethrus, Gareb Jethrus, 41Urias Hethus, Zabad filius Oholi, 42Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta : 43Hanan filius Maacha, et Josaphat Mathanites, 44Ozia Astarothites, Samma, et Jehiel filii Hotham Arorites, 45Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites, 46Eliel Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elnam, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia.