1Fecit quoque sibi domos in civitate David : et dificavit locum arc Dei, tetenditque ei tabernaculum. 2Tunc dixit David : Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in ternum. 3Congregavitque universum Isral in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem prparaverat ei : 4necnon et filios Aaron, et Levitas. 5De filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres ejus centum viginti. 6De filiis Merari, Asaia princeps : et fratres ejus ducenti viginti. 7De filiis Gersom, Jol princeps : et fratres ejus centum triginta. 8De filiis Elisaphan, Semeias princeps : et fratres ejus ducenti. 9De filiis Hebron, Eliel princeps : et fratres ejus octoginta. 10De filiis Oziel, Aminadab princeps : et fratres ejus centum duodecim. 11Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Jol, Semeiam, Eliel, et Aminadab : 12et dixit ad eos : Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Isral ad locum qui ei prparatus est : 13ne ut a principio, quia non eratis prsentes, percussit nos Dominus ; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus. 14Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levit ut portarent arcam Domini Dei Isral. 15Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut prceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus. 16Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus ltiti. 17Constitueruntque Levitas : Heman filium Jol, et de fratribus ejus Asaph filium Barachi : de filiis vero Merari, fratribus eorum : Ethan filium Casai. 18Et cum eis fratres eorum : in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Jaziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Jehiel, janitores. 19Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis neis concrepantes. 20Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant. 21Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Jehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion. 22Chonenias autem princeps Levitarum, propheti prerat, ad prcinendam melodiam : erat quippe valde sapiens. 23Et Barachias, et Elcana, janitores arc. 24Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanal, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei : et Obededom et Jehias erant janitores arc. 25Igitur David, et omnes majores natu Isral, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam fderis Domini de domo Obededom cum ltitia. 26Cumque adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam fderis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes. 27Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levit qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps propheti inter cantores : David autem etiam indutus erat ephod lineo. 28Universusque Isral deducebant arcam fderis Domini in jubilo, et sonitu buccin, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes. 29Cumque pervenisset arca fderis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.