1Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. 2Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. 3Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem ass carnis bubal, et frixam oleo similam. 4Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Isral : 5Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret : 6Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fderis Domini. 7In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus : 8[Confitemini Domino, et invocate nomen ejus :notas facite in populis adinventiones ejus. 9Cantate ei, et psallite ei,et narrate omnia mirabilia ejus. 10Laudate nomen sanctum ejus :ltetur cor qurentium Dominum. 11Qurite Dominum, et virtutem ejus :qurite faciem ejus semper. 12Recordamini mirabilium ejus qu fecit ;signorum illius, et judiciorum oris ejus, 13semen Isral servi ejus,filii Jacob electi ejus. 14Ipse Dominus Deus noster :in universa terra judicia ejus. 15Recordamini in sempiternum pacti ejus :sermonis quem prcepit in mille generationes, 16quem pepigit cum Abraham,et juramenti illius cum Isaac. 17Et constituit illud Jacob in prceptum,et Isral in pactum sempiternum, 18dicens : Tibi dabo terram Chanaan,funiculum hreditatis vestr : 19cum essent pauci numero,parvi et coloni ejus. 20Et transierunt de gente in gentem,et de regno ad populum alterum. 21Non dimisit quemquam calumniari eos,sed increpavit pro eis reges. 22Nolite tangere christos meos,et in prophetis meis nolite malignari. 23Cantate Domino omnis terra ;annuntiate ex die in diem salutare ejus : 24narrate in gentibus gloriam ejus ;in cunctis populis mirabilia ejus. 25Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis,et horribilis super omnes deos. 26Omnes enim dii populorum idola :Dominus autem clos fecit. 27Confessio et magnificentia coram eo :fortitudo et gaudium in loco ejus. 28Afferte Domino, famili populorum :afferte Domino gloriam et imperium. 29Date Domino gloriam ;nomini ejus levate sacrificium,et venite in conspectu ejus :et adorate Dominum in decore sancto. 30Commoveatur a facie ejus omnis terra :ipse enim fundavit orbem immobilem. 31Ltentur cli, et exultet terra,et dicant in nationibus : Dominus regnavit. 32Tonet mare et plenitudo ejus ;exultent agri, et omnia qu in eis sunt. 33Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino :quia venit judicare terram. 34Confitemini Domino, quoniam bonus :quoniam in ternum misericordia ejus. 35Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster,et congrega nos, et erue de gentibus :ut confiteamur nomini sancto tuo,et exultemus in carminibus tuis. 36Benedictus Dominus Deus Isral,ab terno usque in ternum.] Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino. 37Reliquit itaque ibi coram arca fderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arc jugiter per singulos dies, et vices suas. 38Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ; 39Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon, 40ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia qu scripta sunt in lege Domini, quam prcepit Israli. 41Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in ternum misericordia ejus. 42Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios. 43Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui su.