1Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam : Ecce ego habito in domo cedrina : arca autem fderis Domini sub pellibus est. 2Et ait Nathan ad David : Omnia qu in corde tuo sunt, fac : Deus enim tecum est. 3Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens : 4Vade, et loquere David servo meo : Hc dicit Dominus : Non dificabis tu mihi domum ad habitandum. 5Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Isral usque ad diem hanc : sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio 6manens cum omni Isral. Numquid locutus sum saltem uni judicum Isral, quibus prceperam ut pascerent populum meum, et dixi : Quare non dificastis mihi domum cedrinam ? 7Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David : Hc dicit Dominus exercituum : Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Isral : 8et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra. 9Et dedi locum populo meo Isral : plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur : nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio, 10ex diebus quibus dedi judices populo meo Isral, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod dificaturus sit tibi Dominus domum. 11Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis : et stabiliam regnum ejus. 12Ipse dificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in ternum. 13Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit. 14Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum : et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum. 15Juxta omnia verba hc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. 16Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et qu domus mea, ut prstares mihi talia ? 17sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum : et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus. 18Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum ? 19Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia. 20Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris. 21Quis enim est alius, ut populus tuus Isral, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de gypto liberarat ? 22Et posuisti populum tuum Isral tibi in populum usque in ternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus. 23Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es. 24Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur : Dominus exercituum Deus Isral, et domus David servi ejus permanens coram eo. 25Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut dificares ei domum : et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te. 26Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia. 27Et cpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te : te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.