1Filii autem Isral : Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon, 2Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser. 3Filii Juda : Her, Onan, et Sela : hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum. 4Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara : omnes ergo filii Juda, quinque. 5Filii autem Phares : Hesron et Hamul. 6Filii quoque Zar : Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque. 7Filii Charmi : Achar, qui turbavit Isral, et peccavit in furto anathematis. 8Filii Ethan : Azarias. 9Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi. 10Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda. 11Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz. 12Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai. 13Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa, 14quartum Nathanal, quintum Raddai, 15sextum Asom, septimum David. 16Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarvi : Abisai, Joab, et Asal, tres. 17Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites. 18Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth : fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon. 19Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, qu peperit ei Hur. 20Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel. 21Post hc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta : qu peperit ei Segub. 22Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad. 23Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum : omnes isti filii Machir patris Galaad. 24Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, qu peperit ei Assur patrem Thecu. 25Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia. 26Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, qu fuit mater Onam. 27Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar. 28Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei : Nadab et Abisur. 29Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, qu peperit ei Ahobban et Molid. 30Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis. 31Filius vero Apphaim, Jesi : qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai. 32Filii autem Jada fratris Semei : Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis. 33Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel. 34Sesan autem non habuit filios, sed filias : et servum gyptium nomine Jeraa. 35Deditque ei filiam suam uxorem : qu peperit ei Ethei. 36Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad. 37Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed. 38Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam, 39Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa. 40Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum, 41Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama. 42Filii autem Caleb fratris Jerameel : Mesa primogenitus ejus ; ipse est pater Ziph : et filii Maresa patris Hebron. 43Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma. 44Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai. 45Filius Sammai, Maon : et Maon pater Bethsur. 46Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez. 47Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph. 48Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana. 49Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa. 50Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim. 51Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader. 52Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum. 53Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Sarait, et Esthaolit. 54Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coron domus Joab, et dimidium requietionis Sarai : 55cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cini, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.