1Divisiones autem janitorum : de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph. 2Filii Meselemi : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanal quartus, 3lam quintus, Johanan sextus, Elionai septimus. 4Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanal quintus, 5Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus. 6Semei autem filio ejus nati sunt filii, prfecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi. 7Filii ergo Semei : Othni, et Raphal, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias. 8Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom. 9Porro Meselemi filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo. 10De Hosa autem, id est, de filiis Merari : Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem), 11Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus : omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim. 12Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. 13Miss sunt ergo sortes ex quo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum. 14Cecidit ergo sors orientalis, Selemi. Porro Zachari filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis. 15Obededom vero et filiis ejus ad austrum : in qua parte domus erat seniorum concilium. 16Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, qu ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam. 17Ad orientem vero Levit sex : et ad aquilonem, quatuor per diem : atque ad meridiem similiter in die quatuor : et ubi erat concilium bini et bini. 18In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. 19H sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari. 20Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum. 21Filii Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli. 22Filii Jehieli : Zathan, et Jol fratres ejus super thesauros domus Domini. 23Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis. 24Subal autem filius Gersom filii Moysi, prpositus thesauris. 25Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith. 26Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum qu sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, 27de bellis et manubiis prliorum, qu consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini. 28Hc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarvi : omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus. 29Isaaritis vero prerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Isral ad docendum et judicandum eos. 30Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti prerant Israli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis. 31Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad, 32fratresque ejus robustioris tatis, duo millia septingenti principes familiarum. Prposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidi tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis.