1Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostr contrectaverunt de verbo vit : 2et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam ternam, qu erat apud Patrem, et apparuit nobis : 3quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. 4Et hc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum. 5Et hc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis : quoniam Deus lux est, et tenebr in eo non sunt ull. 6Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. 7Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. 8Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. 9Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. 10Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.