1Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam. 2Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Jerusalem, et congregavit populum : 3et adhortans dixit : Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fecimus pro legibus et pro sanctis, prlia, et angustias quales vidimus : 4horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Isral, et relictus sum ego solus. 5Et nunc non mihi contingat parcere anim me in omni tempore tribulationis : non enim melior sum fratribus meis. 6Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores : quia congregat sunt univers gentes conterere nos inimiciti gratia. 7Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos : 8et responderunt voce magna, dicentes : Tu es dux noster loco Jud, et Jonath fratris tui : 9pugna prlium nostrum : et omnia, qucumque dixeris nobis, faciemus. 10Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Jerusalem, et munivit eam in gyro. 11Et misit Jonathan filium Absalomi, et cum eo exercitum novum in Joppen, et ejectis his qui erant in ea, remansit illic ipse. 12Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cum eo in custodia. 13Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi. 14Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Jonath, et quia commissurus esset cum eo prlium, misit ad eum legatos, 15dicens : Pro argento, quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis propter negotia qu habuit, detinuimus eum. 16Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum. 17Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum : jussit tamen dari argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Isral, dicentem : 18Quia non misit ei argentum, et pueros, propterea periit. 19Et misit pueros, et centum talenta : et mentitus est, et non dimisit Jonathan. 20Et post hc venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam : et gyraverunt per viam qu ducit Ador : et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant. 21Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias. 22Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte : erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim. 23Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Jonathan et filios ejus illic. 24Et convertit Tryphon, et abiit in terram suam. 25Et misit Simon, et accepit ossa Jonath fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus. 26Et planxerunt eum omnis Isral planctu magno, et luxerunt eum dies multos. 27Et dificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum dificium altum visu, lapide polito retro et ante. 28Et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri, et quatuor fratribus : 29et his circumposuit columnas magnas : et super columnas arma, ad memoriam ternam : et juxta arma naves sculptas, qu viderentur ab omnibus navigantibus mare : 30hoc est sepulchrum, quod fecit in Modin usque in hunc diem. 31Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum : 32et regnavit loco ejus, et imposuit sibi diadema Asi, et fecit plagam magnam in terra. 33Et dificavit Simon prsidia Jud, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris : et posuit alimenta in munitionibus. 34Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni : quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti. 35Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epistolam talem : 36Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum, et senioribus, et genti Judorum, salutem. 37Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus : et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere prpositis regis remittere vobis qu indulsimus. 38Qucumque enim constituimus, vobis constant : munitiones, quas dificastis, vobis sint : 39remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis : et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium. 40Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax. 41Anno centesimo septuagesimo, ablatum est jugum gentium ab Isral. 42Et cpit populus Isral scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judorum. 43In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam. 44Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem, et factus est motus magnus in civitate. 45Et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna, postulantes a Simone dextras sibi dari, 46et dixerunt : Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas. 47Et flexus Simon, non debellavit eos : ejecit tamen eos de civitate, et mundavit des in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum : 48et ejecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros qui legem facerent : et munivit eam, et fecit sibi habitationem. 49Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere ac vendere : et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt, 50et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent : et dedit illis : et ejecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus : 51et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Isral. 52Et constituit ut omnibus annis agerentur dies hi cum ltitia. 53Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant. 54Et vidit Simon Joannem filium suum, quod fortis prlii vir esset : et posuit eum ducem virtutum universarum : et habitavit in Gazaris.