1Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos : et moverunt castra nocte, 2ut applicarent ad castra Judorum, et percuterent eos subito : et filii, qui erant ex arce, erant illis duces. 3Et audivit Judas, et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum : 4adhuc enim dispersus erat exercitus a castris. 5Et venit Gorgias in castra Jud noctu, et neminem invenit : et qurebat eos in montibus, quoniam dixit : Fugiunt hi a nobis. 6Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant : 7et viderunt castra gentium valida, et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad prlium. 8Et ait Judas viris, qui secum erant : Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis. 9Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo. 10Et nunc clamemus in clum : et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie : 11et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Isral. 12Et elevaverunt alienigen oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso. 13Et exierunt de castris in prlium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda. 14Et congressi sunt : et contrit sunt gentes, et fugerunt in campum. 15Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idum, et Azoti, et Jamni : et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum. 16Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum. 17Dixitque ad populum : Non concupiscatis spolia : quia bellum contra nos est, 18et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte : sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi. 19Et adhuc loquente Juda hc, ecce apparuit pars qudam prospiciens de monte. 20Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra : fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est. 21Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prlium. 22Et fugerunt omnes in campum alienigenarum : 23et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas. 24Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in clum, quoniam bonus est, quoniam in sculum misericordia ejus. 25Et facta est salus magna in Isral in die illa. 26Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysi universa qu acciderant. 27Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat : quod non qualia voluit, talia contigerunt in Isral, et qualia mandavit rex. 28Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos. 29Et venerunt in Judam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris. 30Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit : Benedictus es, salvator Isral, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonath filii Saul, et armigeri ejus. 31Conclude exercitum istum in manu populi tui Isral, et confundantur in exercitu suo et equitibus. 32Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua. 33Dejice illos gladio diligentium te : et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis. 34Et commiserunt prlium : et ceciderunt de exercitu Lysi quinque millia virorum. 35Videns autem Lysias fugam suorum, et Judorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judam. 36Dixit autem Judas, et fratres ejus : Ecce contriti sunt inimici nostri : ascendamus nunc mundare sancta, et renovare. 37Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion. 38Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta. 39Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum, 40et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in clum. 41Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta. 42Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei : 43et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum. 44Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret. 45Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud : ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud. 46Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis. 47Et acceperunt lapides integros secundum legem, et dificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius : 48et dificaverunt sancta, et qu intra domum erant intrinsecus : et dem, et atria sanctificaverunt. 49Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum. 50Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas qu super candelabrum erant, et lucebant in templo. 51Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera qu fecerant. 52Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni : 53et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt. 54Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis. 55Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in clum eum, qui prosperavit eis. 56Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum ltitia, et sacrificium salutaris et laudis. 57Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas. 58Et facta est ltitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium. 59Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Isral, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum ltitia et gaudio. 60Et dificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt. 61Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idum.