1Et audivit Judas nomen Romanorum, quia sunt potentes viribus, et acquiescunt ad omnia qu postulantur ab eis, et quicumque accesserunt ad eos, statuerunt cum eis amicitias : et quia sunt potentes viribus. 2Et audierunt prlia eorum, et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos, et duxerunt sub tributum : 3et quanta fecerunt in regione Hispani, et quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, qu illic sunt, et possederunt omnem locum consilio suo, et patientia : 4locaque qu longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenerant eis ab extremis terr, contriverunt, et percusserunt eos plaga magna : ceteri autem dant eis tributum omnibus annis. 5Et Philippum et Persen Ceteorum regem, et ceteros qui adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello, et obtinuerunt eos : 6et Antiochum magnum regem Asi, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos, et equitatum, et currus, et exercitum magnum valde, contritum ab eis : 7et quia ceperunt eum vivum, et statuerunt ei ut daret ipse, et qui regnarent post ipsum, tributum magnum, et daret obsides, et constitutum, 8et regionem Indorum, et Medos, et Lydos, de optimis regionibus eorum : et acceptas eas ab eis, dederunt Eumeni regi, 9et quia qui erant apud Helladam, voluerunt ire, et tollere eos : et innotuit sermo his, 10et miserunt ad eos ducem unum, et pugnaverunt contra illos, et ceciderunt ex eis multi, et captivas duxerunt uxores eorum et filios, et diripuerunt eos, et terram eorum possederunt, et destruxerunt muros eorum, et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem : 11et residua regna, et insulas, qu aliquando restiterant illis, exterminaverunt, et in potestatem redegerunt. 12Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, qu erant proxima, et qu erant longe : quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos : 13quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant : quos autem vellent, regno deturbabant : et exaltati sunt valde. 14Et in omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea. 15Et quia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine, ut qu digna sunt, gerant : 16et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari univers terr su, et omnes obediunt uni, et non est invidia, neque zelus inter eos. 17Et elegit Judas Eupolemum filium Joannis filii Jacob, et Jasonem filium Eleazari, et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem : 18et ut auferrent ab eis jugum Grcorum, quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Isral. 19Et abierunt Romam viam multam valde, et introierunt curiam, et dixerunt : 20Judas Machabus, et fratres ejus, et populus Judorum, miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem, et conscribere nos socios et amicos vestros. 21Et placuit sermo in conspectu eorum. 22Et hoc rescriptum est quod rescripserunt in tabulis reis, et miserunt in Jerusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis : 23Bene sit Romanis, et genti Judorum, in mari et in terra in ternum : gladiusque et hostis procul sit ab eis. 24Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum, 25auxilium feret gens Judorum, prout tempus dictaverit, corde pleno : 26et prliantibus non dabunt, neque subministrabunt triticum, arma, pecuniam, naves, sicut placuit Romanis : et custodient mandata eorum, nihil ab eis accipientes. 27Similiter autem et si genti Judorum prius acciderit bellum, adjuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit : 28et adjuvantibus non dabitur triticum, arma, pecunia, naves, sicut placuit Romanis : et custodient mandata eorum absque dolo : 29secundum hc verba constituerunt Romani populo Judorum. 30Quod si post hc verba hi aut illi addere aut demere ad hc aliquid voluerint, facient ex proposito suo : et qucumque addiderint, vel dempserint, rata erunt. 31Sed et de malis, qu Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, dicentes : Quare gravasti jugum tuum super amicos nostros, et socios Judos ? 32si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis judicium, et pugnabimus tecum mari terraque.