1Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galati, Cappadoci, Asi, et Bithyni, 2secundum prscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur. 3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, 4in hreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in clis in vobis, 5qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. 6In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus : 7ut probatio vestr fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi : 8quem cum non videritis, diligitis : in quem nunc quoque non videntes creditis : credentes autem exsultabitis ltitia inenarrabili, et glorificata : 9reportantes finem fidei vestr, salutem animarum. 10De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophet, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt : 11scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi : prnuntians eas qu in Christo sunt passiones, et posteriores glorias : 12quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea qu nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de clo, in quem desiderant angeli prospicere. 13Propter quod succincti lumbos mentis vestr, sobrii, perfecte sperate in eam, qu offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi : 14quasi filii obedienti, non configurati prioribus ignoranti vestr desideriis : 15sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni conversatione sancti sitis : 16quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. 17Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. 18Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione patern traditionis : 19sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati : 20prcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, 21qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo : 22animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius : 23renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in ternum : 24quia omnis caro ut fnum : et omnis gloria ejus tamquam flos fni : exaruit fnum, et flos ejus decidit. 25Verbum autem Domini manet in ternum : hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.