1Similiter et mulieres subdit sint viris suis : ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant : 2considerantes in timore castam conversationem vestram. 3Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus : 4sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. 5Sic enim aliquando et sanct mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subject propriis viris. 6Sicut Sara obediebat Abrah, dominum eum vocans : cujus estis fili benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem. 7Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohredibus grati vit : ut non impediantur orationes vestr. 8In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles : 9non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hreditate possideatis. 10Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, corceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. 11Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam : 12quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala. 13Et quis est qui vobis noceat, si boni mulatores fueritis ? 14Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. 15Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, qu in vobis est, spe. 16Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. 17Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes. 18Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. 19In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prdicavit : 20qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus No, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo anim, salv fact sunt per aquam. 21Quod et vos nunc similis form salvos fecit baptisma : non carnis depositio sordium, sed conscienti bon interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi. 22Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vit tern hredes efficeremur : profectus in clum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.