1Philisthiim autem pugnabant adversum Isral : et fugerunt viri Isral ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelbo. 2Irrueruntque Philisthiim in Saul et in filios ejus, et percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul : 3totumque pondus prlii versum est in Saul, et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis. 4Dixitque Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum, et percute me : ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger ejus : fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum. 5Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo. 6Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius, et universi viri ejus in die illa pariter. 7Videntes autem viri Isral qui erant trans vallem et trans Jordanem, quod fugissent viri Isralit, et quod mortuus esset Saul et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt : veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi. 8Facta autem die altera, venerunt Philisthiim ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelbo. 9Et prciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis : et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templo idolorum, et in populis. 10Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan. 11Quod cum audissent habitatores Jabes Galaad, qucumque fecerant Philisthiim Saul, 12surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum ejus, de muro Bethsan : veneruntque Jabes Galaad, et combusserunt ea ibi : 13et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Jabes, et jejunaverunt septem diebus.