1Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa : Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini. 2Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vigesimus), et requievit omnis domus Isral post Dominum. 3Ait autem Samuel ad universam domum Isral, dicens : Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth : et prparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim. 4Abstulerunt ergo filii Isral Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli. 5Dixit autem Samuel : Congregate universum Isral in Masphath, ut orem pro vobis Dominum. 6Et convenerunt in Masphath : hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini : et jejunaverunt in die illa atque dixerunt ibi : Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Isral in Masphath. 7Et audierunt Philisthiim quod congregati essent filii Isral in Masphath, et ascenderunt satrap Philisthinorum ad Isral. Quod cum audissent filii Isral, timuerunt a facie Philisthinorum. 8Dixeruntque ad Samuelem : Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum. 9Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino : et clamavit Samuel ad Dominum pro Isral, et exaudivit eum Dominus. 10Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philisthiim iniere prlium contra Isral : intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, et csi sunt a facie Isral. 11Egressique viri Isral de Masphath, persecuti sunt Philisthos, et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar. 12Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen : et vocavit nomen loci illius, Lapis adjutorii. Dixitque : Hucusque auxiliatus est nobis Dominus. 13Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Isral. Facta est itaque manus Domini super Philisthos cunctis diebus Samuelis. 14Et reddit sunt urbes quas tulerant Philisthiim ab Isral, Israli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos : liberavitque Isral de manu Philisthinorum, eratque pax inter Isral et Amorrhum. 15Judicabat quoque Samuel Isralem cunctis diebus vit su : 16et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphath, et judicabat Isralem in supradictis locis. 17Revertebaturque in Ramatha : ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Isralem : dificavit etiam ibi altare Domino.