1Anno octavodecimo regis Jeroboam, regnavit Abia super Judam. 2Tribus annis regnavit in Jerusalem, nomenque matris ejus Michaia filia Uriel de Gabaa : et erat bellum inter Abiam et Jeroboam. 3Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia : Jeroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi. 4Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait : Audi, Jeroboam, et omnis Isral. 5Num ignoratis quod Dominus Deus Isral dederit regnum David super Isral in sempiternum, ipsi et filiis ejus in pactum salis ? 6Et surrexit Jeroboam filius Nabat, servus Salomonis filii David, et rebellavit contra dominum suum. 7Congregatique sunt ad eum viri vanissimi, et filii Belial, et prvaluerunt contra Roboam filium Salomonis : porro Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis. 8Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos quos fecit vobis Jeroboam in deos. 9Et ejecistis sacerdotes Domini, filios Aaron, atque Levitas, et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum : quicumque venerit, et initiaverit manum suam in tauro de bobus, et in arietibus septem, fit sacerdos eorum qui non sunt dii. 10Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, sacerdotesque ministrant Domino, de filiis Aaron, et Levit sunt in ordine suo : 11holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama juxta legis prcepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucern ejus, ut accendantur semper ad vesperam : nos quippe custodimus prcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis. 12Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et sacerdotes ejus, qui clangunt tubis, et resonant contra vos : filii Isral, nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit. 13Hc illo loquente, Jeroboam retro moliebatur insidias. Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Judam suo ambiebat exercitu. 14Respiciensque Judas, vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere cperunt. 15Omnesque viri Juda vociferati sunt : et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem Isral qui stabat ex adverso Abia et Juda. 16Fugeruntque filii Isral Judam, et tradidit eos Deus in manu eorum. 17Percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna : et corruerunt vulnerati ex Isral quingenta millia virorum fortium. 18Humiliatique sunt filii Isral in tempore illo, et vehementissime confortati filii Juda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum. 19Persecutus est autem Abia fugientem Jeroboam, et cepit civitates ejus, Bethel et filias ejus, et Jesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias ejus : 20nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia : quem percussit Dominus, et mortuus est. 21Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim : procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias. 22Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum ejus, scripta sunt diligentissime in libro Addo prophet.