1Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem. 2Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa. 3Et confregit statuas, lucosque succidit : 4et prcepit Jud ut qureret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata : 5et abstulit de cunctis urbibus Juda aras et fana, et regnavit in pace. 6dificavit quoque urbes munitas in Juda, quia quietus erat, et nulla temporibus ejus bella surrexerant, pacem Domino largiente. 7Dixit autem Jud : dificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod qusierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. dificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit. 8Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta millia, de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia : omnes isti viri fortissimi. 9Egressus est autem contra eos Zara thiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis : et venit usque Maresa. 10Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, qu est juxta Maresa : 11et invocavit Dominum Deum, et ait : Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster : in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es : non prvaleat contra te homo. 12Exterruit itaque Dominus thiopes coram Asa et Juda : fugeruntque thiopes. 13Et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat, usque Gerara : et ruerunt thiopes usque ad internecionem, quia Domino cdente contriti sunt, et exercitu illius prliante. Tulerunt ergo spolia multa, 14et percusserunt civitates omnes per circuitum Gerar : grandis quippe cunctos terror invaserat : et diripuerunt urbes, et multam prdam asportaverunt. 15Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum : reversique sunt in Jerusalem.