1Anno autem trigesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa rex Isral in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa. 2Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syri, qui habitabat in Damasco, dicens : 3Fdus inter me et te est ; pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam : quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto fdere quod habes cum Baasa rege Isral, facias eum a me recedere. 4Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Isral : qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas. 5Quod cum audisset Baasa, desiit dificare Rama, et intermisit opus suum. 6Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna qu dificationi prparaverat Baasa, dificavitque ex eis Gabaa et Maspha. 7In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei : Quia habuisti fiduciam in rege Syri, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syri regis exercitus de manu tua. 8Nonne thiopes et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia ? quos cum Domino credidisses, tradidit in manu tua. 9Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et prbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex prsenti tempore adversum te bella consurgent. 10Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum : valde quippe super hoc fuerat indignatus : et interfecit de populo in tempore illo plurimos. 11Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Isral. 12grotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua qusivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est. 13Dormivitque cum patribus suis, et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui. 14Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David : posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, qu erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia.