1Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab. 2Descenditque post annos ad eum in Samariam : ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo : persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad. 3Dixitque Achab rex Isral ad Josaphat regem Juda : Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit : Ut ego, et tu : sicut populus tuus, sic et populus meus : tecumque erimus in bello. 4Dixitque Josaphat ad regem Isral : Consule, obsecro, imprsentiarum sermonem Domini. 5Congregavit igitur rex Isral prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos : In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere ? At illi : Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis. 6Dixitque Josaphat : Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus ? 7Et ait rex Isral ad Josaphat : Est vir unus a quo possumus qurere Domini voluntatem : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore : est autem Michas filius Jemla. Dixitque Josaphat : Ne loquaris, rex, hoc modo. 8Vocavit ergo rex Isral unum de eunuchis, et dixit ei : Voca cito Micham filium Jemla. 9Porro rex Isral, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio : sedebant autem in area juxta portam Samari, omnesque prophet vaticinabantur coram eis. 10Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait : Hc dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec conteras eam. 11Omnesque prophet similiter prophetabant, atque dicebant : Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis. 12Nuntius autem qui ierat ad vocandum Micham, ait illi : En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant : quso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera. 13Cui respondit Michas : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar. 14Venit ergo ad regem. Cui rex ait : Micha, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere ? Cui ille respondit : Ascendite : cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras. 15Dixitque rex : Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini. 16At ille ait : Vidi universum Isral dispersum in montibus, sicut oves absque pastore : et dixit Dominus : Non habent isti dominos : revertatur unusquisque in domum suam in pace. 17Et ait rex Isral ad Josaphat : Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea qu mala sunt ? 18At ille : Idcirco, ait, audite verbum Domini : vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cli assistentem ei a dextris et a sinistris. 19Et dixit Dominus : Quis decipiet Achab regem Isral ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad ? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio, 20processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam eum. Cui Dominus : In quo, inquit, decipies ? 21At ille respondit : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus : Decipies, et prvalebis : egredere, et fac ita. 22Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala. 23Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Mich maxillam, et ait : Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi ? 24Dixitque Michas : Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris. 25Prcepit autem rex Isral, dicens : Tollite Micham, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech. 26Et dicetis : Hc dicit rex : Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aqu pauxillum, donec revertar in pace. 27Dixitque Michas : Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait : Audite, omnes populi. 28Igitur ascenderunt rex Isral et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad. 29Dixitque rex Isral ad Josaphat : Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam : tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Isral habitu, venit ad bellum. 30Rex autem Syri prceperat ducibus equitatus sui, dicens : Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Isral. 31Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt : Rex Isral est iste. Et circumdederunt eum dimicantes : at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo. 32Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Isral, reliquerunt eum. 33Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Isral inter cervicem et scapulas. At ille aurig suo ait : Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum. 34Et finita est pugna in die illo : porro rex Isral stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.