1Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem. 2Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum : Impio prbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris : 3sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et prparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum. 4Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem, rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum. 5Constituitque judices terr in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca, 6et prcipiens judicibus : Videte, ait, quid faciatis : non enim hominis exercetis judicium, sed Domini : et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit. 7Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite : non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum. 8In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Isral, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus. 9Prcepitque eis, dicens : Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto. 10Omnem causam qu venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque qustio est de lege, de mandato, de cremoniis, de justificationibus : ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros : sic ergo agentes non peccabitis. 11Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his qu ad Deum pertinent, prsidebit : porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit qu ad regis officium pertinent : habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.