1Igitur Ezechias regnare cpit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Abia filia Zachari. 2Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia qu fecerat David pater ejus. 3Ipse, anno et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas. 4Adduxitque sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam orientalem. 5Dixitque ad eos : Audite me, Levit, et sanctificamini : mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario. 6Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum : averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et prbuerunt dorsum. 7Clauserunt ostia qu erant in porticu, et extinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Isral. 8Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris. 9En corruerunt patres nostri gladiis : filii nostri, et fili nostr, et conjuges captiv duct sunt propter hoc scelus. 10Nunc ergo placet mihi ut ineamus fdus cum Domino Deo Isral, et avertet a nobis furorem ir su. 11Filii mei, nolite negligere : vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis illi, colatisque eum, et cremetis ei incensum. 12Surrexerunt ergo Levit : Mahath filius Amasai, et Jol filius Azari de filiis Caath : porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Jalaleel. De filiis autem Gersom, Joah filius Zemma, et Eden filius Joah. 13At vero de filiis Elisaphan, Samri, et Jahiel. De filiis quoque Asaph, Zacharias, et Mathanias : 14necnon de filiis Heman, Jahiel, et Semei : sed et de filiis Idithun, Semeias, et Oziel. 15Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt juxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei. 16Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulo domus Domini : quam tulerunt Levit, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras. 17Cperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis ejusdem, quod cperant, impleverunt. 18Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei : Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis, 19cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam prvaricatus est : et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini. 20Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini : 21obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda : dixitque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini. 22Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem sacerdotes, et fuderunt illum super altare : mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem. 23Applicuerunt hircos pro peccato coram rege, et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos : 24et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Isralis : pro omni quippe Isral prceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato. 25Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad videntis, et Nathan prophet : siquidem Domini prceptum fuit per manum prophetarum ejus. 26Steteruntque Levit tenentes organa David, et sacerdotes tubas. 27Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare : cumque offerrentur holocausta, cperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis qu David rex Isral prparaverat, concrepare. 28Omni autem turba adorante, cantores, et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum. 29Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt. 30Prcepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph videntis : qui laudaverunt eum magna ltitia, et incurvato genu adoraverunt. 31Ezechias autem etiam hc addidit : Implestis manus vestras Domino : accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta, mente devota. 32Porro numerus holocaustorum qu obtulit multitudo, hic fuit : tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos. 33Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia. 34Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent : unde et Levit fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites : Levit quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes. 35Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum : et completus est cultus domus Domini. 36Ltatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum : de repente quippe hoc fieri placuerat.