1Cumque hc fuissent rite celebrata, egressus est omnis Isral qui inventus fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent : reversique sunt omnes filii Isral in possessiones et civitates suas. 2Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et Leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio, tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini. 3Pars autem regis erat, ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum, mane semper et vespere : sabbatis quoque, et calendis, et solemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi. 4Prcepit etiam populo habitantium Jerusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis, ut possent vacare legi Domini. 5Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Isral frumenti, vini, et olei : mellis quoque, et omnium qu gignit humus, decimas obtulerunt. 6Sed et filii Isral et Juda qui habitabant in urbibus Juda, obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum qu voverant Domino Deo suo : atque universa portantes, fecerunt acervos plurimos. 7Mense tertio cperunt acervorum jacere fundamenta, et mense septimo compleverunt eos. 8Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac populo Isral. 9Interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas, cur ita jacerent acervi. 10Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens : Ex quo cperunt offerri primiti in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo : reliquarum autem copia est ista, quam cernis. 11Prcepit igitur Ezechias ut prpararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent, 12intulerunt tam primitias quam decimas, et qucumque voverant, fideliter. Fuit autem prfectus eorum Chonenias Levita, et Semei frater ejus secundus, 13post quem Jahiel, et Azarias, et Nahath, et Asal, et Jerimoth, Jozabad quoque, et Eliel, et Jesmachias, et Mahath, et Banaias, prpositi sub manibus Choneni et Semei fratris ejus, ex imperio Ezechi regis et Azari pontificis domus Dei, ad quos omnia pertinebant. 14Core vero filius Jemna Levites, et janitor orientalis port, prpositus erat iis qu sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in Sancta sanctorum. 15Et sub cura ejus Eden, et Benjamin, Jesue, et Semeias, Amarias quoque, et Sechenias in civitatibus sacerdotum, ut fideliter distribuerent fratribus suis partes, minoribus atque majoribus : 16exceptis maribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebantur templum Domini, et quidquid per singulos dies conducebat in ministerio, atque observationibus juxta divisiones suas, 17sacerdotibus per familias, et Levitis a vigesimo anno et supra, per ordines et turmas suas, 18universque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi de his qu sanctificata fuerant, prbebantur. 19Sed et filiorum Aaron per agros, et suburbana urbium singularum, dispositi erant viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis. 20Fecit ergo Ezechias universa qu diximus in omni Juda : operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo, 21in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et cremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo : fecitque, et prosperatus est.