1Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem. 2Fecit autem malum coram Domino, juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Isral : 3et conversus instauravit excelsa qu demolitus fuerat Ezechias pater ejus : construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam cli, et coluit eam. 4dificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus : In Jerusalem erit nomen meum in ternum. 5dificavit autem ea cuncto exercitui cli in duobus atriis domus Domini. 6Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom : observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum. 7Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium ejus, dicens : In domo hac, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Isral, ponam nomen meum in sempiternum. 8Et moveri non faciam pedem Isral de terra quam tradidi patribus eorum : ita dumtaxat si custodierint facere qu prcepi eis, cunctamque legem, et cremonias atque judicia, per manum Moysi. 9Igitur Manasses seduxit Judam, et habitatores Jerusalem, ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Isral. 10Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt. 11Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum : ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem. 12Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum : et egit pnitentiam valde coram Deo patrum suorum. 13Deprecatusque est eum, et obsecravit intente : et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus. 14Post hc dificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu port piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer : constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis : 15et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini : aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem : et projecit omnia extra urbem. 16Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem : prcepitque Jud ut serviret Domino Deo Isral. 17Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo. 18Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Isral, continentur in sermonibus regum Isral. 19Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam in quibus dificavit excelsa, et fecit lucos et statuas antequam ageret pnitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai. 20Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua : regnavitque pro eo filius ejus Amon. 21Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cpisset, et duobus annis regnavit in Jerusalem. 22Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus : et cunctis idolis qu Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit. 23Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit. 24Cumque conjurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua. 25Porro reliqua populi multitudo, csis iis qui Amon percusserant, constituit regem Josiam filium ejus pro eo.