1Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, qu data est in ecclesiis Macedoni : 2quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum : 3quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt, 4cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. 5Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, 6ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam. 7Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. 8Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestr caritatis ingenium bonum comprobans. 9Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. 10Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cpistis ab anno priore : 11nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. 12Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. 13Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex qualitate. 14In prsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestr inopi sit supplementum, ut fiat qualitas, sicut scriptum est : 15Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit. 16Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, 17quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. 18Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias : 19non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostr in hanc gratiam, qu ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram : 20devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, qu ministratur a nobis. 21Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. 22Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis spe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, 23sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi. 24Ostensionem ergo, qu est caritatis vestr, et nostr glori pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.