1His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Judi autem agricultur operam dabant. 2Sed hi qui resederant, Timotheus, et Apollonius Genni filius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete. 3Joppit vero tale quoddam flagitium perpetrarunt : rogaverunt Judos cum quibus habitabant, ascendere scaphas quas paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subjacentibus. 4Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus : cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos. 5Quam crudelitatem Judas in su gentis homines factam ut cognovit, prcepit viris qui erant cum ipso : et invocato justo judice Deo, 6venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem qui ab igne refugerant, gladio peremit. 7Et cum hc ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Joppitas eradicaturus. 8Sed cum cognovisset et eos qui erant Jamni, velle pari modo facere habitantibus secum Judis, 9Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit : ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta. 10Inde cum jam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti. 11Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi petebant a Juda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos. 12Judas autem arbitratus vere in multis eos utiles, promsit pacem : dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua. 13Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, qu a turbis habitabatur gentium promiscuarum : cui nomen Casphin. 14Hi vero qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Judam et blasphemantes, ac loquentes qu fas non est. 15Machabus autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu prcipitavit Jericho, irruit ferociter muris : 16et capta civitate per Domini voluntatem, innumerabiles cdes fecit, ita ut adjacens stagnum stadiorum duorum latitudinis sanguine interfectorum fluere videretur. 17Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, et venerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubiani, Judos : 18et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo prsidio. 19Dositheus autem et Sosipater, qui erant duces cum Machabo, peremerunt a Timotheo relictos in prsidio, decem millia viros. 20At Machabus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos. 21Cognito autem Jud adventu, Timotheus prmisit mulieres et filios, et reliquum apparatum, in prsidium quod Carnion dicitur : erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias. 22Cumque cohors Jud prima apparuisset, timor hostibus incussus est ex prsentia Dei, qui universa conspicit : et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis dejicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur. 23Judas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum. 24Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatris : et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Judis parentes haberet ac fratres, quos morte ejus decipi eveniret. 25Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illsum eum dimiserunt propter fratrum salutem. 26Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus. 27Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat : et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant : in hac autem machin mult et telorum erat apparatus. 28Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem : et ex eis qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt. 29Inde ad civitatem Scytharum abierunt, qu ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat. 30Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Judis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint : 31gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosolymam die solemni septimanarum instante. 32Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam prpositum Idum. 33Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis. 34Quibus congressis, contigit paucos ruere Judorum. 35Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat : et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque ejus amputavit : atque ita Gorgias effugit in Maresa. 36At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri : 37incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgi militibus incussit. 38Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam : et cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt. 39Et sequenti die venit cum suis Judas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis. 40Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum qu apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Judos : omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse. 41Omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini, qui occulta fecerat manifesta : 42atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id quod factum erat delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes qu facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt. 43Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans 44(nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis), 45et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. 46Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.