1Anno centesimo quadragesimo nono, cognovit Judas Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Judam, 2et cum eo Lysiam procuratorem et prpositum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos. 3Commiscuit autem se illis et Menelaus : et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patri salute, sed sperans se constitui in principatum. 4Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem : et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari. 5Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris : hc prospectum habebat in prceps. 6Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum. 7Et tali lege prvaricatorem legis contigit mori, nec terr dari Menelaum. 8Et quidem satis juste : nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus : ipse in cineris morte damnatus est. 9Sed rex mente effrenatus veniebat, nequiorem se patre suo Judis ostensurus. 10Quibus Judas cognitis, prcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos, 11quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur : ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi. 12Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Judas ut se prpararent. 13Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judam et obtineret civitatem, exire, et Domini judicio committere exitum rei. 14Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit. 15Et dato signo suis Dei victori, juvenibus fortissimis electis nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quatuor millia, et maximum elephantorum cum his qui superpositi fuerant : 16summoque metu ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis, abierunt. 17Hoc autem factum est die illucescente, adjuvante eum Domini protectione. 18Sed rex, accepto gustu audaci Judorum, arte difficultatem locorum tentabat : 19et Bethsur, qu erat Judorum prsidium munitum, castra admovebat : sed fugabatur, impingebat, minorabatur. 20His autem qui intus erant, Judas necessaria mittebat. 21Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de judaico exercitu, qui requisitus comprehensus est, et conclusus. 22Iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris : dextram dedit, accepit, abiit : 23commisit cum Juda, superatus est.Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochi, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est : et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit. 24Machabum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem. 25Ut autem venit Ptolemaidam, graviter ferebant Ptolemenses amiciti conventionem, indignantes ne forte fdus irrumperent. 26Tunc ascendit Lysias tribunal, et exposuit rationem, et populum sedavit, regressusque est Antiochiam : et hoc modo regis profectio et reditus processit.