1Sed post triennii tempus, cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna, 2et tenuisse regiones adversus Antiochum, et ducem ejus Lysiam. 3Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare, 4venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super hc et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit. 5Tempus autem opportunum dementi su nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Judi niterentur, 6respondit : Ipsi qui dicuntur Assidi Judorum, quibus prest Judas Machabus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum : 7nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio) huc veni : 8primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens : nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur. 9Sed oro his singulis, o rex, cognitis, et regioni et generi, secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus, prospice : 10nam, quamdiu superest Judas, impossibile est pacem esse negotiis. 11Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici hostiliter se habentes adversus Judam, inflammaverunt Demetrium. 12Qui statim Nicanorem prpositum elephantorum ducem misit in Judam : 13datis mandatis ut ipsum quidem Judam caperet : eos vero qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem. 14Tunc gentes qu de Juda fugerant Judam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Judorum prosperitates rerum suarum existimantes. 15Audito itaque Judi Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit, ut in ternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit. 16Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque ad castellum Dessau. 17Simon vero frater Jud commiserat cum Nicanore : sed conterritus est repentino adventu adversariorum. 18Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Jud, et animi magnitudinem quam pro patri certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat. 19Quam ob rem prmisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent. 20Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere. 21Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent : et singulis sell prolat sunt, et posit. 22Prcepit autem Judas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur : et congruum colloquium fecerunt. 23Morabatur autem Nicanor Jerosolymis, nihilque inique agebat : gregesque turbarum qu congregat fuerant, dimisit. 24Habebat autem Judam semper carum ex animo, et erat viro inclinatus. 25Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit : quiete egit, communiterque vivebant. 26Alcimus autem, videns caritatem illorum ad invicem et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat Nicanorem rebus alienis assentire, Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse. 27Itaque rex exasperatus, et pessimis hujus criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens graviter quidem se ferre de amiciti conventione, jubere tamen Machabum citius vinctum mittere Antiochiam. 28Quibus cognitis, Nicanor consternabatur, et graviter ferebat, si ea qu convenerant irrita faceret, nihil lsus a viro : 29sed quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat qua prceptum perficeret. 30At Machabus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore. 31Quod cum ille cognovit, fortiter se a viro prventum, venit ad maximum et sanctissimum templum : et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, jussit sibi tradi virum. 32Quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui qurebatur, extendens manum ad templum, 33juravit, dicens : Nisi Judam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo. 34Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in clum, invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum, hc dicentes : 35Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tu fieri in nobis. 36Et nunc, Sancte sanctorum, omnium Domine, conserva in ternum impollutam domum istam, qu nuper mundata est. 37Razias autem quidam de senioribus ab Jerosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens : qui pro affectu pater Judorum appellabatur. 38Hic multis temporibus continenti propositum tenuit in Judaismo, corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia. 39Volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Judos, misit milites quingentos ut eum comprehenderent. 40Putabat enim, si illum decepisset, se cladem Judis maximam illaturum. 41Turbis autem irruere in domum ejus, et januam dirumpere : atque ignem admovere cupientibus, cum jam comprehenderetur, gladio se petiit, 42eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis injuriis agi. 43Sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turb intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum prcipitavit semetipsum viriliter in turbas : 44quibus velociter locum dantibus casui ejus, venit per mediam cervicem. 45Et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit, et cum sanguis ejus magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit : 46et stans supra quamdam petram prruptam, et jam exsanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus projecit super turbas, invocans dominatorem vit ac spiritus ut hc illi iterum redderet : atque ita vita defunctus est.