1Invenitur autem in descriptionibus Jeremi prophet, quod jussit eos ignem accipere qui transmigrabant, ut significatum est, et ut mandavit transmigratis. 2Et dedit illis legem, ne obliviscerentur prcepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum. 3Et alia hujusmodi dicens, hortabatur ne legem amoverent a corde suo. 4Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hreditatem. 5Et veniens ibi Jeremias, invenit locum spelunc : et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit. 6Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum : et non potuerunt invenire. 7Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos dixit : Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat : 8et tunc Dominus ostendet hc, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat hc. 9Magnifice etenim sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi. 10Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de clo et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de clo et consumpsit holocaustum. 11Et dixit Moyses : Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est. 12Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem. 13Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemi hc eadem : et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis. 14Similiter autem et Judas ea qu deciderant per bellum quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. 15Si ergo desideratis hc, mittite qui perferant vobis. 16Acturi itaque purificationem scripsimus vobis : bene ergo facietis, si egeritis hos dies. 17Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hreditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem, 18sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub clo in locum sanctum. 19Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit. 20De Juda vero Machabo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de ar dedicatione, 21sed et de prliis qu pertinent ad Antiochum Nobilem et filium ejus Eupatorem, 22et de illuminationibus qu de clo fact sunt ad eos qui pro Judis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent, 23et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges qu abolit erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis. 24Itemque ab Jasone Cyreno quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare. 25Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, 26curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio : studiosis vero, ut facilius possint memori commendare : omnibus autem legentibus utilitas conferatur. 27Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. 28Sicut hi qui prparant convivium, et qurunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus. 29Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes. 30Sicut enim nov domus architecto de universa structura curandum est ; ei vero qui pingere curat, qu apta sunt ad ornatum exquirenda sunt : ita stimandum est et in nobis. 31Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, histori congruit auctori : 32brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est. 33Hinc ergo narrationem incipiemus : de prfatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi.