1Simon autem prdictus, pecuniarum et patri delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad hc, et ipse fuisset incentor malorum : 2provisoremque civitatis, ac defensorem gentis su, et mulatorem legis Dei, audebat insidiatorem regni dicere. 3Sed cum inimiciti in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent, 4considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Clesyri et Phnicis, ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit, 5non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum univers multitudinis considerans. 6Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua. 7Sed post Seleuci vit excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Jason frater Oni summum sacerdotium : 8adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis talenta octoginta, 9super hc promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati ejus concederetur, gymnasium et ephebiam sibi constituere, et eos qui in Jerosolymis erant, Antiochenos scribere. 10Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad gentilem ritum contribules suos transferre cpit, 11et amotis his qu humanitatis causa Judis a regibus fuerant constituta per Joannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione legitima, civium jura destituens, prava instituta sanciebat. 12Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere. 13Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis et alienigen conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium, et inauditum scelus : 14ita ut sacerdotes jam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri palstr et prbitionis ejus injust, et in exercitiis disci. 15Et patrios quidem honores nihil habentes, grcas glorias optimas arbitrabantur : 16quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta mulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hoste et peremptores habuerant. 17In leges enim divinas impie agere impune non cedit : sed hoc tempus sequens declarabit. 18Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex prsens esset, 19misit Jason facinorosus ab Jerosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificum Herculis : quas postulaverunt hi qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari. 20Sed h oblat sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis : propter prsentes autem dat sunt in fabricam navium triremium. 21Misso autem in gyptum Apollonio Mnesthei filio propter primates Ptolemi Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit Joppen, et inde Jerosolymam. 22Et magnifice ab Jasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est : et inde in Phnicen exercitum convertit. 23Et post triennii tempus, misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum. 24At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis ejus, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Jasoni talenta argenti trecenta. 25Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio : animos vero crudelis tyranni, et fer belu iram gerens. 26Et Jason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem. 27Menelaus autem principatum quidem obtinuit : de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat prpositus, 28nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant : quam ob causam utrique ad regem sunt evocati. 29Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo : Sostratus autem prlatus est Cypriis. 30Et cum hc agerentur, contigit Tharsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubin dono essent dati. 31Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico. 32Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea qudam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates. 33Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochi secus Daphnem. 34Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum jurejurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus justitiam. 35Ob quam causam non solum Judi, sed ali quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri injusta. 36Sed regressum regem de Cilici locis adierunt Judi apud Antiochiam, simul et Grci, conquerentes de iniqua nece Oni. 37Contristatus itaque animo Antiochus propter Oniam, et flexus ad misericordiam, lacrimas fudit, recordatus defuncti sobrietatem et modestiam : 38accensisque animis Andronicum purpura exutum, per totam civitatem jubet circumduci : et in eodem loco in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente pnam. 39Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo jam auro exportato. 40Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti cpit, duce quodam tyranno, tate pariter et dementia provecto. 41Sed ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere : quidam vero cinerem in Lysimachum jecere. 42Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt : ipsum etiam sacrilegum secus rarium interfecerunt. 43De his ergo cpit judicium adversus Menelaum agitari. 44Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus. 45Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemo multas pecunias dare ad suadendum regi. 46Itaque Ptolemus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia : 47et Menelaum quidem univers maliti reum criminibus absolvit : miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit. 48Cito ergo injustam pnam dederunt, qui pro civitate, et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt. 49Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt. 50Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium.