1Eodem tempore, Antiochus secundam profectionem paravit in gyptum. 2Contigit autem per universam Jerosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per ara equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastis, quasi cohortes armatos : 3et cursus equorum per ordines digestos, et congressiones fieri cominus, et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum jactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum. 4Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti. 5Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Jason non minus mille viris, repente agressus est civitatem : et civibus ad murum convolantibus ad ultimum apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem : 6Jason vero non parcebat in cde civibus suis, nec cogitabat prosperitatem adversum cognatos malum esse maximum, arbitrans hostium et non civium se tropha capturum. 7Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem accepit, et profugus iterum abiit in Ammanitem. 8Ad ultimum, in exitium sui conclusus ab Areta Arabum tyranno fugiens de civitate in civitatem, omnibus odiosus, ut refuga legum et execrabilis, ut patri et civium hostis, in gyptum extrusus est : 9et qui multos de patria sua expulerat, peregre periit, Lacedmonas profectus, quasi pro cognatione ibi refugium habiturus : 10et qui insepultos multos abjecerat, ipse et illamentatus et insepultus abjicitur, sepultura neque peregrina usus, neque patrio sepulchro participans. 11His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Judos : et ob hoc profectus ex gypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit. 12Jussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare. 13Fiebant ergo cdes juvenum ac seniorum, et mulierum et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces. 14Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati. 15Sed nec ista sufficiunt : ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum et patri fuit proditor : 16et scelestis manibus sumens sancta vasa, qu ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci, et gloriam, contrectabat indigne, et contaminabat. 17Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus : propter quod et accidit circa locum despectio : 18alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum rarium, etiam hic statim adveniens flagellatus, et repulsus utique fuisset ab audacia. 19Verum non propter locum, gentem : sed propter gentem, locum Deus elegit. 20Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum : postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur. 21Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se pr superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem. 22Reliquit autem et prpositos ad affligendam gentem : Jerosolymis quidem Philippum genere Phrygem, moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est : 23in Garizim autem Andronicum et Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebant civibus. 24Cumque appositus esset contra Judos, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus millibus, prcipiens ei omnes perfect tatis interficere, mulieres ac juvenes vendere. 25Qui cum venisset Jerosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati : et tunc feriatis Judis arma capere suis prcepit. 26Omnesque qui ad spectaculum processerant, trucidavit : et civitatem cum armatis discurrens, ingentem multitudinem peremit. 27Judas autem Machabus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat : et fni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis.