1Factum est autem post hc ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David, 2et deperiret eam valde, ita ut propter amorem ejus grotaret : quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea. 3Erat autem Amnon amicus nomine Jonadab, filius Semmaa fratris David, vir prudens valde. 4Qui dixit ad eum : Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies ? cur non indicas mihi ? Dixitque ei Amnon : Thamar sororem fratris mei Absalom amo. 5Cui respondit Jonadab : Cuba super lectum tuum, et languorem simula : cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei : Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum, et faciat pulmentum, ut comedam de manu ejus. 6Accubuit itaque Amnon, et quasi grotare cpit : cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem : Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu ejus. 7Misit ergo David ad Thamar domum, dicens : Veni in domum Amnon fratris tui, et fac ei pulmentum. 8Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui : ille autem jacebat. Qu tollens farinam commiscuit, et liquefaciens, in oculis ejus coxit sorbitiunculas. 9Tollensque quod coxerat, effudit, et posuit coram eo, et noluit comedere : dixitque Amnon : Ejicite universos a me. Cumque ejecissent omnes, 10dixit Amnon ad Thamar : Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave. 11Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam, et ait : Veni, cuba mecum, soror mea. 12Qu respondit ei : Noli frater mi, noli opprimere me : neque enim hoc fas est in Isral : noli facere stultitiam hanc. 13Ego enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Isral : quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi. 14Noluit autem acquiescere precibus ejus, sed prvalens viribus oppressit eam, et cubavit cum ea. 15Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis : ita ut majus esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon : Surge, et vade. 16Qu respondit ei : Majus est hoc malum quod nunc agis adversum me, quam quod ante fecisti, expellens me. Et noluit audire eam : 17sed vocato puero qui ministrabat ei, dixit : Ejice hanc a me foras, et claude ostium post eam. 18Qu induta erat talari tunica : hujuscemodi enim fili regis virgines vestibus utebantur. Ejecit itaque eam minister illius foras : clausitque fores post eam. 19Qu aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens, et clamans. 20Dixit autem ei Absalom frater suus : Numquid Amnon frater tuus concubuit tecum ? sed nunc soror, tace : frater tuus est : neque affligas cor tuum pro hac re. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui. 21Cum autem audisset rex David verba hc, contristatus est valde : et noluit constristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei. 22Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum : oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam. 23Factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, qu est juxta Ephraim : et vocavit Absalom omnes filios regis, 24venitque ad regem, et ait ad eum : Ecce tondentur oves servi tui : veniat, oro, rex cum servis suis ad servum suum. 25Dixitque rex ad Absalom : Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei. 26Et ait Absalom : Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex : Non est necesse ut vadat tecum. 27Cogit itaque Absalom eum, et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis. Feceratque Absalom convivium quasi convivium regis. 28Prceperat autem Absalom pueris suis, dicens : Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis : Percutite eum, et interficite : nolite timere : ego enim sum qui prcipio vobis : roboramini, et estote viri fortes. 29Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut prceperat eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas, et fugerunt. 30Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit ad David, dicens : Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus. 31Surrexit itaque rex, et scidit vestimenta sua, et cecidit super terram : et omnes servi illius qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua. 32Respondens autem Jonadab filius Semmaa fratris David, dixit : Ne stimet dominus meus rex quod omnes pueri filii regis occisi sint : Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus. 33Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud, dicens : Omnes filii regis occisi sunt : quoniam Amnon solus mortuus est. 34Fugit autem Absalom. Et elevavit puer speculator oculos suos, et aspexit : et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis. 35Dixit autem Jonadab ad regem : Ecce filii regis adsunt : juxta verbum servi tui, sic factum est. 36Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis : et intrantes levaverunt vocem suam, et fleverunt : sed et rex et omnes servi ejus fleverunt ploratu magno nimis. 37Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus. 38Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis. 39Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.