1Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter : et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus : Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. 2Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos (porro Gabaonit non erant de filiis Isral, sed reliqui Amorrhorum : filii quippe Isral juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Isral et Juda), 3dixit ergo David ad Gabaonitas : Quid faciam vobis ? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis hreditati Domini ? 4Dixeruntque ei Gabaonit : Non est nobis super argento et auro qustio, sed contra Saul, et contra domum ejus : neque volumus ut interficiatur homo de Isral. Ad quos rex ait : Quid ergo vultis ut faciam vobis ? 5Qui dixerunt regi : Virum qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Isral. 6Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex : Ego dabo. 7Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonath filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul. 8Tulit itaque rex duos filios Respha fili Aja quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth : et quinque filios Michol fili Saul quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi, 9et dedit eos in manus Gabaonitarum : qui crucifixerunt eos in monte coram Domino : et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei. 10Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de clo : et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem. 11Et nuntiata sunt David qu fecerat Respha filia Aja, concubina Saul. 12Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jonath filii ejus, a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelbo : 13et asportavit inde ossa Saul, et ossa Jonath filii ejus : et colligentes ossa eorum qui affixi fuerant, 14sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonath filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus : feceruntque omnia qu prceperat rex, et repropitiatus est Deus terr post hc. 15Factum est autem rursum prlium Philisthinorum adversum Isral, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David, 16Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hast trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. 17Prsidioque ei fuit Abisai filius Sarvi, et percussum Philisthum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes : Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Isral. 18Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthos : tunc percussit Sobochai et Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum. 19Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethum, cujus hastile hast erat quasi liciatorium texentium. 20Quartum bellum fuit in Geth : in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor : et erat de origine Arapha. 21Et blasphemavit Isral : percussit autem eum Jonathan filius Samaa fratris David. 22Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.