1Et addidit furor Domini irasci contra Isral, commovitque David in eis dicentem : Vade, numera Isral et Judam. 2Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui : Perambula omnes tribus Isral a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus. 3Dixitque Joab regi : Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis : sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi ? 4Obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus : egressusque est Joab et princeps militum a facie regis, ut numerarent populum Isral. 5Cumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aror ad dexteram urbis, qu est in valle Gad : 6et per Jazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt in Dan silvestria. Circumeuntesque juxta Sidonem, 7transierunt prope mnia Tyri, et omnem terram Hevi et Chanani, veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee : 8et lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem. 9Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Isral octingenta millia virorum fortium qui educerent gladium, et de Juda quingenta millia pugnatorum. 10Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus : et dixit David ad Dominum : Peccavi valde in hoc facto : sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis. 11Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam et videntem David, dicens : 12Vade, et loquere ad David : Hc dicit Dominus : Trium tibi datur optio : elige unum quod volueris ex his, ut faciam tibi. 13Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei, dicens : Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua : aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et ille te persequentur : aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera, et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem. 14Dixit autem David ad Gad : Coarctor nimis : sed melius est ut incidam in manus Domini (mult enim misericordi ejus sunt) quam in manus hominum. 15Immisitque Dominus pestilentiam in Isral, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta millia virorum. 16Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait angelo percutienti populum : Sufficit : nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusi. 17Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum cdentem populum : Ego sum qui peccavi, ego inique egi : isti qui oves sunt, quid fecerunt ? vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei. 18Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei : Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Jebusi. 19Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem prceperat ei Dominus. 20Conspiciensque Areuna, animadvertit regem et servos ejus transire ad se : 21et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait : Quid caus est ut veniat dominus meus rex ad servum suum ? Cui David ait : Ut emam a te aream, et dificem altare Domino, et cesset interfectio qu grassatur in populo. 22Et ait Areuna ad David : Accipiat, et offerat dominus meus rex sicut placet ei : habes boves in holocaustum, et plaustrum, et juga boum in usum lignorum. 23Omnia dedit Areuna rex regi : dixitque Areuna ad regem : Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum. 24Cui respondens rex, ait : Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream, et boves, argenti siclis quinquaginta : 25et dificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica : et propitiatus est Dominus terr, et cohibita est plaga ab Isral.