1Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, 2dixit ad Nathan prophetam : Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium ? 3Dixitque Nathan ad regem : Omne quod est in corde tuo, vade, fac : quia Dominus tecum est. 4Factum est autem in illa nocte : et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens : 5Vade, et loquere ad servum meum David : Hc dicit Dominus : Numquid tu dificabis mihi domum ad habitandum ? 6Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Isral de terra gypti, usque in diem hanc : sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio. 7Per cuncta loca qu transivi cum omnibus filiis Isral, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Isral, cui prcepi ut pasceret populum meum Isral, dicens : Quare non dificastis mihi domum cedrinam ? 8Et nunc hc dices servo meo David : Hc dicit Dominus exercituum : Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Isral : 9et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua : fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra. 10Et ponam locum populo meo Isral, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius : nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius, 11ex die qua constitui judices super populum meum Isral : et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis : prdicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. 12Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus. 13Ipse dificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum. 14Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum. 15Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea. 16Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in ternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter. 17Secundum omnia verba hc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. 18Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et qu domus mea, quia adduxisti me hucusque ? 19Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum : ista est enim lex Adam, Domine Deus. 20Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te ? tu enim scis servum tuum, Domine Deus. 21Propter verbum tuum, et secundum cor tuum, fecisti omnia magnalia hc, ita ut notum faceres servo tuo. 22Idcirco magnificatus es, Domine Deus, quia non est similis tui, neque est deus extra te, in omnibus qu audivimus auribus nostris. 23Qu est autem ut populus tuus Isral gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex gypto, gentem, et deum ejus. 24Firmasti enim tibi populum tuum Isral in populum sempiternum : et tu, Domine Deus, factus es eis in Deum. 25Nunc ergo Domine Deus, verbum quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus, suscita in sempiternum : et fac sicut locutus es, 26ut magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur : Dominus exercituum, Deus super Isral. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino, 27quia tu, Domine exercituum Deus Isral, revelasti aurem servi tui, dicens : Domum dificabo tibi : propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac. 28Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera : locutus es enim ad servum tuum bona hc. 29Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te : quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.