1Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Juda, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. 2Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, 3dicentes : Quare introisti ad viros prputium habentes, et manducasti cum illis ? 4Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens : 5Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de clo, et venit usque ad me. 6In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terr, et bestias, et reptilia, et volatilia cli. 7Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca. 8Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. 9Respondit autem vox secundo de clo : Qu Deus mundavit, tu ne commune dixeris. 10Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in clum. 11Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Csarea ad me. 12Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. 13Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus, 14qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. 15Cum autem cpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio. 16Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. 17Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ? 18His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus pnitentiam dedit Deus ad vitam. 19Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione qu facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judis. 20Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyreni, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Grcos, annuntiantes Dominum Jesum. 21Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. 22Pervenit autem sermo ad aures ecclesi qu erat Jerosolymis super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. 23Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino : 24quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino. 25Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut qureret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. 26Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochi discipuli, christiani. 27In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophet Antiochiam : 28et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, qu facta est sub Claudio. 29Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Juda fratribus : 30quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnab et Sauli.