1Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judorum, et loquerentur, ita ut crederet Judorum et Grcorum copiosa multitudo. 2Qui vero increduli fuerunt Judi, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres. 3Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo grati su, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. 4Divisa est autem multitudo civitatis : et quidam quidem erant cum Judis, quidam vero cum Apostolis. 5Cum autem factus esset impetus gentilium et Judorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos, 6intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoni Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant. 7Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris su, qui numquam ambulaverat. 8Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret, 9dixit magna voce : Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat. 10Turb autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes : Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos. 11Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium : quoniam ipse erat dux verbi. 12Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare. 13Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes 14et dicentes : Viri, quid hc facitis ? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit clum, et terram, et mare, et omnia qu in eis sunt : 15qui in prteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas. 16Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de clo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et ltitia corda nostra. 17Et hc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent. 18Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judi : et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse. 19Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. 20Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam, 21confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide : et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. 22Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt. 23Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam, 24et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam : 25et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi grati Dei in opus quod compleverunt. 26Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei. 27Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.