1Et quidam descendentes de Juda docebant fratres : Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. 2Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnab adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac qustione. 3Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. 4Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis. 5Surrexerunt autem quidam de hresi pharisorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, prcipere quoque servare legem Moysi. 6Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc. 7Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere. 8Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, 9et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. 10Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ? 11sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. 12Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia per eos. 13Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me. 14Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo. 15Et huic concordant verba prophetarum : sicut scriptum est : 16[Post hc revertar,et redificabo tabernaculum David quod decidit :et diruta ejus redificabo,et erigam illud : 17ut requirant ceteri hominum Dominum,et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum,dicit Dominus faciens hc. 18Notum a sculo est Domino opus suum.] 19Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, 20sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. 21Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prdicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. 22Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba : Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus : 23scribentes per manus eorum : Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochi, et Syri, et Cilici, fratribus ex gentibus, salutem. 24Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus, 25placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo, 26hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi. 27Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem. 28Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hc necessaria : 29ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione : a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. 30Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam. 31Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. 32Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophet, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. 33Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos. 34Visum est autem Sil ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem. 35Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochi, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. 36Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prdicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. 37Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus. 38Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi. 39Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum. 40Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus grati Dei a fratribus. 41Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias : prcipiens custodire prcepta Apostolorum et seniorum.