1Post hc egressus ab Athenis, venit Corinthum : 2et inveniens quemdam Judum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod prcepisset Claudius discedere omnes Judos a Roma), accessit ad eos. 3Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactori artis.) 4Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu : suadebatque Judis et Grcis. 5Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judis esse Christum Jesum. 6Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos : Sanguis vester super caput vestrum : mundus ego : ex hoc ad gentes vadam. 7Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagog. 8Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua : et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. 9Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo : Noli timere, sed loquere, et ne taceas : 10propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te : quoniam populus est mihi multus in hac civitate. 11Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. 12Gallione autem proconsule Achai, insurrexerunt uno animo Judi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal, 13dicentes : Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum. 14Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judos : Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judi, recte vos sustinerem. 15Si vero qustiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis : judex ego horum nolo esse. 16Et minavit eos a tribunali. 17Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagog, percutiebant eum ante tribunal : et nihil eorum Gallioni cur erat. 18Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput : habebat enim votum. 19Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judis. 20Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit, 21sed valefaciens, et dicens : Iterum revertar ad vos, Deo volente : profectus est ab Epheso. 22Et descendens Csaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam. 23Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. 24Judus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis. 25Hic erat edoctus viam Domini : et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea qu sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis. 26Hic ergo cpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini. 27Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant. 28Vehementer enim Judos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum.