1Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. 2Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris su, bajulabatur : quem ponebant quotidie ad portam templi, qu dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab intrountibus in templum. 3Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. 4Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos. 5At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. 6Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. 7Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidat sunt bases ejus et plant. 8Et exiliens stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum. 9Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum. 10Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi : et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contingerat illi. 11Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum qu appellatur Salomonis, stupentes. 12Videns autem Petrus, respondit ad populum : Viri Isralit, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare ? 13Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. 14Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis : 15auctorem vero vit interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. 16Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus : et fides, qu per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. 17Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. 18Deus autem, qu prnuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. 19Pnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra : 20ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prdicatus est vobis, Jesum Christum, 21quem oportet quidem clum suscipere usque in tempora restitutionis omnium qu locutus est Deus per os sanctorum suorum a sculo prophetarum. 22Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis juxta omnia qucumque locutus fuerit vobis. 23Erit autem : omnis anima qu non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. 24Et omnes prophet, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. 25Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes famili terr. 26Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis : ut convertat se unusquisque a nequitia sua.