1[Hc dicit Dominus :Super tribus sceleribus Moab,et super quatuor non convertam eum,eo quod incenderit ossa regis Idum usque ad cinerem. 2Et mittam ignem in Moab,et devorabit des Carioth :et morietur in sonitu Moab, in clangore tub. 3Et disperdam judicem de medio ejus,et omnes principes ejus interficiam cum eo,dicit Dominus.] 4[Hc dicit Dominus :Super tribus sceleribus Juda,et super quatuor non convertam eum,eo quod abjecerit legem Dominiet mandata ejus non custodierit :deceperant enim eos idola sua,post qu abierant patres eorum. 5Et mittam ignem in Juda,et devorabit des Jerusalem. 6Hc dicit Dominus :Super tribus sceleribus Isral,et super quatuor non convertam eum,pro eo quod vendiderit pro argento justum,et pauperem pro calceamentis. 7Qui conterunt super pulverem terr capita pauperum,et viam humilium declinant :et filius ac pater ejus ierunt ad puellam,ut violarent nomen sanctum meum. 8Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare,et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui. 9Ego autem exterminavi Amorrhum a facie eorum,cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus,et fortis ipse quasi quercus ;et contrivi fructum ejus desuper,et radices ejus subter. 10Ego sum qui ascendere vos feci de terra gypti,et duxi vos in deserto quadraginta annis,ut possideretis terram Amorrhi. 11Et suscitavi de filiis vestris in prophetas,et de juvenibus vestris nazaros.Numquid non ita est, filii Isral ? dicit Dominus. 12Et propinabitis nazaris vinum,et prophetis mandabitis, dicentes :Ne prophetetis. 13Ecce ego stridebo subter vos,sicut stridet plaustrum onustum fno. 14Et peribit fuga a veloce,et fortis non obtinebit virtutem suam,et robustus non salvabit animam suam : 15et tenens arcum non stabit,et velox pedibus suis non salvabitur,et ascensor equi non salvabit animam suam : 16et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die,dicit Dominus.]