1[Audite verbum istud,quod ego levo super vos planctum :domus Isral cecidit,et non adjiciet ut resurgat. 2Virgo Isral projecta est in terram suam,non est qui suscitet eam. 3Quia hc dicit Dominus Deus :Urbs de qua egrediebantur mille,relinquentur in ea centum ;et de qua egrediebantur centum,relinquentur in ea decem in domo Isral. 4Quia hc dicit Dominus domui Isral :Qurite me, et vivetis. 5Et nolite qurere Bethel,et in Galgalam nolite intrare,et in Bersabee non transibitis,quia Galgala captiva ducetur,et Bethel erit inutilis. 6Qurite Dominum, et vivite(ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit,et non erit qui extinguat Bethel : 7qui convertitis in absinthium judicium,et justitiam in terra relinquitis) : 8facientem Arcturum et Orionem,et convertentem in mane tenebras,et diem in noctem mutantem ;qui vocat aquas maris,et effundit eas super faciem terr ;Dominus nomen est ejus : 9qui subridet vastitatem super robustum,et depopulationem super potentem affert. 10Odio habuerunt corripientem in porta,et loquentem perfecte abominati sunt. 11Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem,et prdam electam tollebatis ab eo,domos quadro lapide dificabitis,et non habitabitis in eis ;vineas plantabis amantissimas,et non bibetis vinum earum. 12Quia cognovi multa scelera vestra,et fortia peccata vestra :hostes justi, accipientes munus,et pauperes deprimentes in porta. 13Ideo prudens in tempore illo tacebit,quia tempus malum est. 14Qurite bonum, et non malum, ut vivatis ;et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. 15Odite malum et diligite bonum,et constituite in porta judicium :si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph. 16Propterea hc dicit Dominus Deus exercituum, dominator :In omnibus plateis planctus ;et in cunctis qu foris sunt, dicetur : V, v !et vocabunt agricolam ad luctum,et ad planctum eos qui sciunt plangere. 17Et in omnibus vineis erit planctus,quia pertransibo in medio tui,dicit Dominus.] 18[V desiderantibus diem Domini !ad quid eam vobis ?Dies Domini ista, tenebr, et non lux. 19Quomodo si fugiat vir a facie leonis,et occurrat ei ursus ;et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem,et mordeat eum coluber. 20Numquid non tenebr dies Domini, et non lux ;et caligo, et non splendor in ea ? 21Odi, et projeci festivitates vestras,et non capiam odorem ctuum vestrorum. 22Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra,non suscipiam ;et vota pinguium vestrorum non respiciam. 23Aufer a me tumultum carminum tuorum ;et cantica lyr tu non audiam. 24Et revelabitur quasi aqua judicium,et justitia quasi torrens fortis. 25Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihiin deserto quadraginta annis, domus Isral ? 26et portastis tabernaculum Moloch vestro,et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri,qu fecistis vobis. 27Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus :Deus exercituum nomen ejus.]