1Et hc verba libri qu scripsit Baruch filius Neri, filii Maasi, filii Sedeci, filii Sedei, filii Helci, in Babylonia, 2in anno quinto, in septimo die mensis, in tempore quo ceperunt Chaldi Jerusalem, et succenderunt eam igni. 3Et legit Baruch verba libri hujus ad aures Jechoni filii Joakim regis Juda, et ad aures universi populi venientis ad librum, 4et ad aures potentium, filiorum regum, et ad aures presbyterorum, et ad aures populi, a minimo usque ad maximum eorum, omnium habitantium in Babylonia, ad flumen Sodi. 5Qui audientes plorabant, et jejunabant, et orabant in conspectu Domini. 6Et collegerunt pecuniam, secundum quod potuit uniuscujusque manus, 7et miserunt in Jerusalem ad Joakim filium Helci filii Salom sacerdotem, et ad sacerdotes, et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Jerusalem : 8cum acciperet vasa templi Domini, qu ablata fuerant de templo, revocare in terram Juda, decima die mensis Sivan, vasa argentea qu fecit Sedecias filius Josi rex Juda, 9posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam, et principes, et cunctos potentes, et populum terr, ab Jerusalem, et duxit eos vinctos in Babylonem. 10Et dixerunt : Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocautomata et thus : et facite manna, et offerte pro peccato, ad aram Domini Dei nostri : 11et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Baltassar filii ejus, ut sint dies eorum sicut dies cli super terram : 12et ut det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Baltassar filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum. 13Et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem. 14Et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini, in die solemni et in die opportuno : 15et dicetis : [Domino Deo nostro justitia,nobis autem confusio faciei nostr,sicut est dies hc omni Juda,et habitantibus in Jerusalem : 16regibus nostris, et principibus nostris,et sacerdotibus nostris, et prophetis nostris,et patribus nostris. 17Peccavimus ante Dominum Deum nostrum,et non credidimus, diffidentes in eum : 18et non fuimus subjectibiles illi,et non audivimus vocem Domini Dei nostri,ut ambularemus in mandatis ejus, qu dedit nobis. 19A die qua eduxit patres nostros de terra gypti,usque ad diem hanc,eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum :et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius : 20et adhserunt nobis multa mala et maledictionesqu constituit Dominus Moysi servo suo,qui eduxit patres nostros de terra gypti,dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die. 21Et non audivimus vocem Domini Dei nostri,secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos : 22et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni,operari diis alienis,facientes mala ante oculos Domini Dei nostri.]