1[Et nunc, Domine omnipotens, Deus Isral,anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te. 2Audi, Domine, et miserere,quia Deus es misericors :et miserere nostri, quia peccavimus ante te : 3quia tu sedes in sempiternum,et nos, peribimus in vum ? 4Domine omnipotens, Deus Isral,audi nunc orationem mortuorum Isral,et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te,et non audierunt vocem Domini Dei sui,et agglutinata sunt nobis mala. 5Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum,sed memento manus tu et nominis tui in tempore isto : 6quia tu es Dominus Deus noster,et laudabimus te, Domine : 7quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris,et ut invocemus nomen tuum,et laudemus te in captivitate nostra,quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum,qui peccaverunt ante te. 8Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie,qua nos dispersisiti in improperium,et in maledictum, et in peccatum,secundum omnes iniquitates patrum nostrorum,qui recesserunt a te, Domine Deus noster.] 9[Audi, Isral, mandata vit :auribus percipe, ut scias prudentiam. 10Quid est, Isral, quod in terra inimicorum es, 11inveterasti in terra aliena,coinquinatus es cum mortuis,deputatus es cum descendentibus in infernum ? 12Dereliquisti fontem sapienti : 13nam si in via Dei ambulasses,habitasses utique in pace sempiterna. 14Disce ubi sit prudentia,ubi sit virtus, ubi sit intellectus,ut scias simul ubi sit longiturnitas vit et victus,ubi sit lumen oculorum, et pax. 15Quis invenit locum ejus ?et quis intravit in thesauros ejus ? 16Ubi sunt principes gentium,et qui dominantur super bestias qu sunt super terram ? 17qui in avibus cli ludunt, 18qui argentum thesaurizant, et aurum,in quo confidunt homines,et non est finis acquisitionis eorum ?qui argentum fabricant, et solliciti sunt,nec est inventio operum illorum ? 19Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt,et alii loco eorum surrexerunt. 20Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram,viam autem disciplin ignoraverunt, 21neque intellexerunt semitas ejus,neque filii eorum susceperunt eam :a facie ipsorum longe facta est ; 22non est audita in terra Chanaan,neque visa est in Theman. 23Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam qu de terra est,negotiatores Merrh et Theman,et fabulatores, et exquisitores prudenti et intelligenti :viam autem sapienti nescierunt,neque commemorati sunt semitas ejus. 24O Isral, quam magna est domus Dei,et ingens locus possessionis ejus ! 25magnus est, et non habet finem :excelsus, et immensus. 26Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt,statura magna, scientes bellum. 27Non hos elegit Dominus,neque viam disciplin invenerunt :propterea perierunt, 28et quoniam non habuerunt sapientiam,interierunt propter suam insipientiam. 29Quis ascendit in clum, et accepit eam,et eduxit eam de nubibus ? 30Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum ? 31Non est qui possit scire vias ejus,neque qui exquirat semitas ejus : 32sed qui scit universa novit eam,et adinvenit eam prudentia suaqui prparavit terram in terno tempore :et replevit eam pecudibus et quadrupedibus 33qui emittit lumen, et vadit,et vocavit illud, et obedit illi in tremore. 34Stell autem dederunt lumen in custodiis suis,et ltat sunt : 35vocat sunt, et dixerunt : Adsumus,et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. 36Hic est Deus noster,et non stimabitur alius adversus eum. 37Hic adinvenit omnem viam disciplin,et tradidit illam Jacob puero suo,et Isral dilecto suo. 38Post hc in terris visus est,et cum hominibus conversatus est.]