1Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodici, et quicumque non viderunt faciem meam in carne : 2ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu : 3in quo sunt omnes thesauri sapienti et scienti absconditi. 4Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. 5Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, qu in Christo est, fidei vestr. 6Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate, 7radicati, et superdificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. 8Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum : 9quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter : 10et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis : 11in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi : 12consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. 13Et vos cum mortui essetis in delictis, et prputio carnis vestr, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta : 14delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci : 15et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. 16Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeni, aut sabbatorum : 17qu sunt umbra futurorum : corpus autem Christi. 18Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, qu non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis su, 19et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. 20Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi : quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis ? 21Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis : 22qu sunt omnia in interitum ipso usu, secundum prcepta et doctrinas hominum : 23qu sunt rationem quidem habentia sapienti in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.