1In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo. 2Prcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege. 3Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim. 4Responderuntque Chaldi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus. 5Et respondens rex ait Chaldis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestr publicabuntur. 6Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, prmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi. 7Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus. 8Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo. 9Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini. 10Respondentes ergo Chaldi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldo. 11Sermo enim, quem tu quris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio. 12Quo audito, rex, in furore et in ira magna, prcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis. 13Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : qurebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent. 14Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militi regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis. 15Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, 16Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi. 17Et ingressus est domum suam, Ananique et Misali et Azari, sociis suis, indicavit negotium, 18ut qurerent misericordiam a facie Dei cli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis. 19Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cli, 20et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sculo et usque in sculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt. 21Et ipse mutat tempora, et tates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam. 22Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est. 23Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi qu rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis. 24Post hc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo. 25Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet. 26Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ? 27Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi : 28sed est Deus in clo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, qu ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt. 29Tu, rex, cogitare cpisti in strato tuo, quid esset futurum post hc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi qu ventura sunt. 30Mihi quoque non in sapientia, qu est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tu scires. 31Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis. 32Hujus statu caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex re, 33tibi autem ferre : pedum qudam pars erat ferrea, qudam autem fictilis. 34Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos. 35Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, s, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam stiv are, qu rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram. 36Hoc est somnium : interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex. 37Tu rex regum es : et Deus cli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi : 38et omnia, in quibus habitant filii hominum, et besti agri : volucres quoque cli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum. 39Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud reum, quod imperabit univers terr. 40Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hc. 41Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem test figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum test ex luto. 42Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum. 43Quod autem vidisti ferrum mistum test ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhrebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest test. 44In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cli regnum, quod in ternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hc, et ipsum stabit in ternum. 45Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et s, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi qu ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus. 46Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum prcepit ut sacrificarent ei. 47Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. 48Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et prfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis. 49Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinci Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.