1Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provinci Babylonis. 2Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et prfectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statu quam erexerat Nabuchodonosor rex. 3Tunc congregati sunt satrap, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statu, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statu, quam posuerat Nabuchodonosor rex : 4et prco clamabat valenter : Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis : 5in hora qua audieritis sonitum tub, et fistul, et cithar, sambuc, et psalterii, et symphoni, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex. 6Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. 7Post hc igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tub, fistul, et cithar, sambuc, et psalterii, et symphoni, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et lingu adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex. 8Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldi accusaverunt Judos : 9dixeruntque Nabuchodonosor regi : Rex, in ternum vive ! 10tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tub, fistul, et cithar, sambuc, et psalterii, et symphoni, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream : 11si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis. 12Sunt ergo viri Judi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago : viri isti contempserunt, rex, decretum tuum : deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant. 13Tunc Nabuchodonosor, in furore et in ira, prcepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago : qui confestim adducti sunt in conspectu regis. 14Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis : Verene Sidrach, Misach, et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis ? 15nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tub, fistul, cithar, sambuc, et psalterii, et symphoni, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci : quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis : et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea ? 16Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor : Non oportet nos de hac re respondere tibi. 17Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. 18Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus. 19Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago : et prcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat. 20Et viris fortissimis de exercitu suo jussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis. 21Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis : 22nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis : porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis. 23Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati. 24Et ambulabant in medio flamm, laudantes Deum, et benedicentes Domino. 25Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait : 26[Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum,et laudabile, et gloriosum nomen tuum in scula : 27quia justus es in omnibus, qu fecisti nobis,et universa opera tua vera, et vi tu rect,et omnia judicia tua vera. 28Judicia enim vera fecistijuxta omnia, qu induxisti super nos,et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem :quia in veritate et in judicio induxisti omnia hcpropter peccata nostra. 29Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te,et deliquimus in omnibus : 30et prcepta tua non audivimus,nec observavimus,nec fecimus sicut prceperas nobisut bene nobis esset. 31Omnia ergo, qu induxisti super nos,et universa qu fecisti nobis,in vero judicio fecisti ; 32et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum,et pessimorum, prvaricatorumque,et regi injusto, et pessimo ultra omnem terram. 33Et nunc non possumus aperire os :confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis,et his qui colunt te. 34Ne, qusumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum,et ne dissipes testamentum tuum : 35neque auferas misericordiam tuam a nobis,propter Abraham, dilectum tuum,et Isaac, servum tuum,et Isral, sanctum tuum, 36quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorumsicut stellas cli,et sicut arenam qu est in littore maris ; 37quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes,sumusque humiles in universa terra hodiepropter peccata nostra. 38Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta,neque holocaustum, neque sacrificium,neque oblatio, neque incensum,neque locus primitiarum coram te, 39ut possimus invenire misericordiam tuam,sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur. 40Sicut in holocausto arietum, et taurorum,et sicut in millibus agnorum pinguium,sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi,quoniam non est confusio confidentibus in te. 41Et nunc sequimur te in toto corde ;et timemus te, et qurimus faciem tuam. 42Nec confundas nos,sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam,et secundum multitudinem misericordi tu. 43Et erue nos in mirabilibus tuis,et da gloriam nomini tuo, Domine ; 44et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala :confundantur in omni potentia tua,et robur eorum conteratur : 45et sciant quia tu es Dominus Deus solus,et gloriosus super orbem terrarum.] 46Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis, 47et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem : 48et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldis. 49Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem : et excussit flammam ignis de fornace, 50et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molesti intulit. 51Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes : 52[Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum :et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in scula.Et benedictum nomen glori tu sanctum :et laudabile, et superexaltatum in omnibus sculis. 53Benedictus es in templo sancto glori tu :et superlaudabilis, et supergloriosus in scula. 54Benedictus es in throno regni tui :et superlaudabilis, et superexaltatus in scula. 55Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim :et laudabilis, et superexaltatus in scula. 56Benedictus es in firmamento cli :et laudabilis et gloriosus in scula. 57Benedicite, omnia opera Domini, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 58Benedicite, angeli Domini, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 59Benedicite, cli, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 60Benedicite, aqu omnes, qu super clos sunt, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 61Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 62Benedicite, sol et luna, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 63Benedicite, stell cli, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 64Benedicite, omnis imber et ros, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 65Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 66Benedicite, ignis et stus, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 67Benedicite, frigus et stus, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 68Benedicite, rores et pruina, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 69Benedicite, gelu et frigus, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 70Benedicite, glacies et nives, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 71Benedicite, noctes et dies, Dominolaudate et superexaltate eum in scula. 72Benedicite, lux et tenebr, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 73Benedicite, fulgura et nubes, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 74Benedicat terra Dominum :laudet et superexaltet eum in scula. 75Benedicite, montes et colles, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 76Benedicite, universa germinantia in terra, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 77Benedicite, fontes, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 78Benedicite, maria et flumina, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 79Benedicite, cete, et omnia qu moventur in aquis, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 80Benedicite, omnes volucres cli, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 81Benedicite, omnes besti et pecora, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 82Benedicite, filii hominum, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 83Benedicat Isral Dominum :laudet et superexaltet eum in scula. 84Benedicite, sacerdotes Domini, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 85Benedicite, servi Domini, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 86Benedicite, spiritus et anim justorum, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 87Benedicite, sancti et humiles corde, Domino :laudate et superexaltate eum in scula. 88Benedicite, Anania, Azaria, Misal, Domino :laudate et superexaltate eum in scula :quia eruit nos de inferno,et salvos fecit de manu mortis :et liberavit nos de medio ardentis flamm,et de medio ignis eruit nos. 89Confitemini Domino, quoniam bonus :quoniam in sculum misericordia ejus. 90Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum :laudate et confitemini ei, quia in omnia scula misericordia ejus.] 91Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis : Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos ? Qui respondentes regi, dixerunt : Vere, rex. 92Respondit, et ait : Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei. 93Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait : Sidrach, Misach, et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis. 94Et congregati satrap, et magistratus, et judices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. 95Et erumpens Nabuchodonosor, ait : Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago : qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum : et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. 96A me ergo positum est hoc decretum : ut omnis populus, tribus, et lingua, qucumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur : neque enim est alius deus, qui possit ita salvare. 97Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis. 98Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur. 99Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prdicare 100signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem.