1Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea : 2tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus : 3accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum : Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis. 4Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui : 5et loqueris in conspectu Domini Dei tui : Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in gyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero : crevitque in gentem magnam ac robustam et infinit multitudinis. 6Afflixeruntque nos gyptii, et persecuti sunt, imponentes onera gravissima : 7et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum : qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam : 8et eduxit nos de gypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis : 9et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem. 10Et idcirco nunc offero primitias frugum terr, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo. 11Et epulaberis in omnibus bonis, qu Dominus Deus tuus dederit tibi, et domui tu, tu et Levites, et advena qui tecum est. 12Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levit, et adven, et pupillo et vidu, ut comedant intra portas tuas, et saturentur : 13loquerisque in conspectu Domini Deo tui : Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levit et adven, et pupillo ac vidu, sicut jussisti mihi : non prterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui. 14Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut prcepisti mihi. 15Respice de sanctuario tuo, et de excelso clorum habitaculo, et benedic populo tuo Isral, et terr, quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terr lacte et melle mananti. 16Hodie Dominus Deus tuus prcepit tibi ut facias mandata hc atque judicia : et custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua. 17Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias cremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio. 18Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia prcepta illius : 19et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam : ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est.