1Hc sunt verba fderis quod prcepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Isral in terra Moab : prter illud fdus, quod cum eis pepigit in Horeb. 2Vocavitque Moyses omnem Isral, et dixit ad eos : Vos vidistis universa, qu fecit Dominus coram vobis in terra gypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universque terr illius, 3tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa, portentaque ingentia, 4et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures qu possunt audire, usque in prsentem diem. 5Adduxit vos quadraginta annis per desertum : non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. 6Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis : ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. 7Et venistis ad hunc locum : egressusque est Sehon rex Hesebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos, 8et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et dimidi tribui Manasse. 9Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea : ut intelligatis universa qu facitis. 10Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ac majores natu, atque doctores, omnis populus Isral, 11liberi et uxores vestr, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum csoribus, et his qui comportant aquas : 12ut transeas in fdere Domini Dei tui, et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum : 13ut suscitet te sibi in populum, et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi, et sicut juravit patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob. 14Nec vobis solis ego hoc fdus ferio, et hc juramenta confirmo, 15sed cunctis prsentibus et absentibus. 16Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra gypti, et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes 17vidistis abominationes et sordes, id est, idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, qu colebant. 18Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium : et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. 19Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens : Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei : et absumat ebria sitientem, 20et Dominus non ignoscat ei : sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, qu scripta sunt in hoc volumine : et deleat Dominus nomen ejus sub clo, 21et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Isral, juxta maledictiones, qu in libro legis hujus ac fderis continentur. 22Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terr illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, 23sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodom et Gomorrh, Adam et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo. 24Et dicent omnes gentes : Quare sic fecit Dominus terr huic ? qu est hc ira furoris ejus immensa ? 25Et respondebunt : Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patribus eorum, quando eduxit eos de terra gypti : 26et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi : 27idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, qu in hoc volumine scripta sunt : 28et ejecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, projecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur. 29Abscondita, Domino Deo nostro ; qu manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.