1[Audite, cli, qu loquor :audiat terra verba oris mei. 2Concrescat ut pluvia doctrina mea,fluat ut ros eloquium meum,quasi imber super herbam,et quasi still super gramina. 3Quia nomen Domini invocabo :date magnificentiam Deo nostro.] 4[Dei perfecta sunt opera,et omnes vi ejus judicia :Deus fidelis, et absque ulla iniquitate,justus et rectus. 5Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus :generatio prava atque perversa. 6Hccine reddis Domino,popule stulte et insipiens ?numquid non ipse est pater tuus,qui possedit te, et fecit, et creavit te ? 7Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas :interroga patrem tuum,et annuntiabit tibi :majores tuos, et dicent tibi. 8Quando dividebat Altissimus gentes,quando separabat filios Adam,constituit terminos populorumjuxta numerum filiorum Isral. 9Pars autem Domini, populus ejus :Jacob funiculus hreditatis ejus. 10Invenit eum in terra deserta,in loco horroris, et vast solitudinis :circumduxit eum, et docuit :et custodivit quasi pupillam oculi sui. 11Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos,et super eos volitans,expandit alas suas, et assumpsit eum,atque portavit in humeris suis. 12Dominus solus dux ejus fuit,et non erat cum eo deus alienus : 13constituit eum super excelsam terram,ut comederet fructus agrorum :ut sugeret mel de petra,oleumque de saxo durissimo ; 14butyrum de armento, et lac de ovibuscum adipe agnorum,et arietum filiorum Basan : et hircoscum medulla tritici,et sanguinem uv biberet meracissimum.] 15[Incrassatus est dilectus, et recalcitravit :incrassatus, impinguatus, dilatatus,dereliquit Deum factorem suum,et recessit a Deo salutari suo. 16Provocaverunt eum in diis alienis,et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt. 17Immolaverunt dmoniis et non Deo,diis quos ignorabant :novi recentesque venerunt,quos non coluerunt patres eorum : 18Deum qui te genuit dereliquisti,et oblitus es Domini creatoris tui.] 19[Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est :quia provocaverunt eum filii sui et fili. 20Et ait : Abscondam faciem meam ab eis,et considerabo novissima eorum :generatio enim perversa est,et infideles filii. 21Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus,et irritaverunt in vanitatibus suis :et ego provocabo eos in eo qui non est populus,et in gente stulta irritabo illos. 22Ignis succensus est in furore meo,et ardebit usque ad inferni novissima :devorabitque terram cum germine suo,et montium fundamenta comburet. 23Congregabo super eos mala,et sagittas meas complebo in eis. 24Consumentur fame,et devorabunt eos aves morsu amarissimo :dentes bestiarum immittam in eos,cum furore trahentium super terram, atque serpentium. 25Foris vastabit eos gladius,et intus pavor,juvenem simul ac virginem,lactentem cum homine sene.] 26[Dixi : Ubinam sunt ?cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. 27Sed propter iram inimicorum distuli :ne forte superbirent hostes eorum,et dicerent : Manus nostra excelsa,et non Dominus, fecit hc omnia. 28Gens absque consilio est,et sine prudentia. 29Utinam saperent, et intelligerent,ac novissima providerent. 30Quomodo persequatur unus mille,et duo fugent decem millia ?nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos,et Dominus conclusit illos ? 31Non enim est Deus noster ut dii eorum :et inimici nostri sunt judices. 32De vinea Sodomorum, vinea eorum,et de suburbanis Gomorrh :uva eorum, uva fellis,et botri amarissimi. 33Fel draconum vinum eorum,et venenum aspidum insanabile. 34Nonne hc condita sunt apud me,et signata in thesauris meis ? 35Mea est ultio, et ego retribuam in tempore,ut labatur pes eorum :juxta est dies perditionis,et adesse festinant tempora. 36Judicabit Dominus populum suum,et in servis suis miserebitur :videbit quod infirmata sit manus,et clausi quoque defecerunt,residuique consumpti sunt.] 37[Et dicet : Ubi sunt dii eorum,in quibus habebant fiduciam ? 38de quorum victimis comedebant adipes,et bibebant vinum libaminum :surgant, et opitulentur vobis,et in necessitate vos protegant. 39Videte quod ego sim solus,et non sit alius deus prter me :ego occidam, et ego vivere faciam :percutiam, et ego sanabo,et non est qui de manu mea possit eruere. 40Levabo ad clum manum meam,et dicam : Vivo ego in ternum. 41Si acuero ut fulgur gladium meum,et arripuerit judicium manus mea :reddam ultionem hostibus meis,et his qui oderunt me retribuam. 42Inebriabo sagittas meas sanguine,et gladius meus devorabit carnes ;de cruore occisorum, de captivitate,nudati inimicorum capitis. 43Laudate, gentes, populum ejus,quia sanguinem servorum suorum ulciscetur :et vindictam retribuet in hostes eorum,et propitius erit terr populi sui.] 44Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun. 45Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Isral, 46et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, qu ego testificor vobis hodie : ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa qu scripta sunt legis hujus : 47quia non incassum prcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent : qu facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam. 48Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens : 49Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho : et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Isral obtinendam, et morere in monte. 50Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis : 51quia prvaricati estis contra me in medio filiorum Isral ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin : et non sanctificastis me inter filios Isral. 52E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Isral.