1Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho : ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, 2et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum, 3et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor. 4Dixitque Dominus ad eum : Hc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam. 5Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino : 6et sepelivit eum in valle terr Moab contra Phogor : et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in prsentem diem. 7Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est : non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt. 8Fleveruntque eum filii Isral in campestribus Moab triginta diebus : et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. 9Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapienti, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Isral, feceruntque sicut prcepit Dominus Moysi. 10Et non surrexit ultra propheta in Isral sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, 11in omnibus signis atque portentis, qu misit per eum, ut faceret in terra gypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universque terr illius, 12et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, qu fecit Moyses coram universo Isral.