1[Sapientia hominis lucet in vultu ejus,et potentissimus faciem illius commutabit. 2Ego os regis observo,et prcepta juramenti Dei. 3Ne festines recedere a facie ejus,neque permaneas in opere malo :quia omne quod voluerit faciet. 4Et sermo illius potestate plenus est,nec dicere ei quisquam potest : Quare ita facis ? 5Qui custodit prceptum non experietur quidquam mali.Tempus et responsionem cor sapientis intelligit. 6Omni negotio tempus est, et opportunitas :et multa hominis afflictio, 7quia ignorat prterita,et futura nullo scire potest nuntio. 8Non est in hominis potestate prohibere spiritum,nec habet potestatem in die mortis :nec sinitur quiescere ingruente bello,neque salvabit impietas impium.] 9[Omnia hc consideravi,et dedi cor meum in cunctis operibus qu fiunt sub sole.Interdum dominatur homo homini in malum suum. 10Vidi impios sepultos,qui etiam cum adhuc viverentin loco sancto erant,et laudabantur in civitatequasi justorum operum.Sed et hoc vanitas est. 11Etenim quia non profertur cito contra malos sententia,absque timore ullofilii hominum perpetrant mala. 12Attamen peccator ex eo quod centies facit malum,et per patientiam sustentatur ;ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum,qui verentur faciem ejus. 13Non sit bonum impio,nec prolongentur dies ejus,sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini. 14Est et alia vanitas qu fit super terram :sunt justi quibus mala proveniuntquasi opera egerint impiorum :et sunt impii qui ita securi suntquasi justorum facta habeant.Sed et hoc vanissimum judico. 15Laudavi igitur ltitiam ;quod non esset homini bonum sub sole,nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet,et hoc solum secum auferret de labore suo,in diebus vit su quos dedit ei Deus sub sole. 16Et apposui cor meum ut scirem sapientiam,et intelligerem distentionem qu versatur in terra.Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis. 17Et intellexi quod omnium operum Deinullam possit homo invenire rationemeorum qu fiunt sub sole ;et quanto plus laboraverit ad qurendum,tanto minus inveniat :etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.]